This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] etiam illud te admoneo ne quid ullis litteris committas, quod si prolatum sit, moleste feramus. multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis ut is ad te protinus mittat, an Labieni. Vbi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.