This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] nunc cognosce ea quae sunt in re publica. comitiorum cotidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium ; tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. candidati consulares quattuor omnes rei. causae sunt difficiles, sed enitemur ut Messala noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio. contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.