This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[21] Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur ; illud scribo, mihi molestum fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit. Minucio me et Salvio et Labieno reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.