This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[19] Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. dedit mihi epistulam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde me hercule et suavem et gravem ; qua sum admodum delectatus. dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.