This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant. apud herum recte erat. in Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem ; sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.