This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis, cui tamen egregie imposuit Milo, noster. nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo ; dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a s Catone. quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur. hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur et hercule non est idem nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat ; quamquam id senatu non invito facit ; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.