This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] A. d. vii Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset. Acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum est. A. d. vi Id. Febr. ad Apollinis senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. viii Id. Febr. contra rem publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ; de me multa me invito cum mea summa laude dixit ; cum illius in me perfidiam increparet, auditus est magno silentio malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset quem C. Carbo interemisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.