This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] de rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pompeius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur (in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus), sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim rogationem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit non dispicio, ; familiares eius quid cupiant omnes vident ; creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. Sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.