This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio ; hanc Scaurus †unum vincere†. Messala flaccet non dico ὑπερβολάς, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.