Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] haec mihi proficiscenti non proponebantur sed saepe triduo, summa cum gloria dicebar esse rediturus 'quid tu igitur? , inquies. quid? multa convenerunt quae mentem exturbarent meam, subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, arma. lacrimae meorum me ad mortem ire prohibuerunt ; quod certe et ad honestatem et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. nunc tu, quoniam in tantum luctum laboremque detrusus es quantum nemo umquam, si levare potest communem casum misericordia hominum scilicet incredibile quiddam adsequeris ; sin plane occidimus, me miserum! ego omnibus meis exitio fuero quibus ante dedecori non eram.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.