This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arno ; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi sed haec occultabis, ne quid obsint ; illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.