This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro ; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. successorem habes perblandum ; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis, ut saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem ; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ; ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.