This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] at enim Graecis solis indulgeo. quid? L. Caecilium nonne omni ratione placavi? quem hominem, qua ira, quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium cuius causa sanari non potest non mitigavi? ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus. etiam is lenietur. cuius tu in patrem quod fuisti asperior non reprehendo ; certo enim scio te fecisse cum causa. sed quid opus fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti, 'illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses ; te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia'? quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), 'renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo milvino tributa exigere'? deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat si possit ; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.