This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[15] nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut occideretur. ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.