This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[36] sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam ex parte perfecisti? non enim desistunt nobis agere cotidie gratias honestissimae et maximae societates ; quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci ; difficile est autem ea quae commodis, utilitate et prope natura diversa sunt, voluntate coniungere. at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit ; quamquam in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me putavi fore. 13.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.