This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[20] haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri ; in qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et gravitas quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.