“
[3]
tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut
consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi
esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter
facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est
benevolentia.
”