Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] in disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant Caesarem in condicione mansurum postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat. vicerit enim, si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est. sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia; quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in in aerario est illi reliquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus exspecto. Formias me continuo recipere cogitabam.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.