Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
de Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum ἥρωα iudico. facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem. sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem. cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides. ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus. ne simulare quidem poterit quicquam πολιτικῶς. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρατήγητος tu quoque animadvertis quoi ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic fugae praestitit?
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.