Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[8] haec a me ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, “ ausus es hoc ex ore tuo— —
” inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? “non amplius” inquis “quinquaginta.” cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? non fecissent autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminium ita multos dies ut interierint non nulli fame. erat enim praefactus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu cuius me hercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me inquam rogas praefectus ut Scaptius sit? alias hoc statueramus ut negotiatorem neminem idque Bruto probaramus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.