Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[14] Parthicum bellum impendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae. quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duos quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem reliquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? Magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus. habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura XXX, equitum cIↃ cIↃ. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat; qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.