Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus. [2] tu si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehementer animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram. eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quoi cautum ille esse voluisset ratum esset. erat etiam illud ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus. [3] nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis. nihil nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, ad Caelium, ad Lamiam eoque magis quod non confidebam Romae te esse. summa erit haec. statues ut ex fide, fama reque mea videbitur.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.
show
Browse Bar
hide
Dates (automatically extracted)
Sort dates
alphabetically,
as they appear on the page,
by frequency
Click on a date to search for it in this document.
51 BC (1)Click on a date to search for it in this document.
load
Vocabulary Tool
hide
Search
hideStable Identifiers
hide
Display Preferences