Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] dices ea te monuisse, suasisse a quae facerem, non etiam ut scriberem. ego me hercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis, ne qua mihi liceret labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. sed tamen modici fuimus ὑποθέσει, ut scripsi. erimus uberiores si et ille libenter accipiet, et ii subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio emisse non cogitant; qui domum negant oportuisse me aedificare, vendere aiunt oportuisse. sed quid ad hoc, si, quibus sententiis dixi quod et ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui a possunt diligamur. dices “vellem iam pridem.” scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticum Crassipes praeripit. tu de via recta in hortos. videtur commodius ad te; postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus. bibliothecam mihi tui pinxerunt constructione et sillybis. eos velim laudes.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.