Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[7] Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis, illam autem quam locavit facit magnificentissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium, dirumparis licet, in monumentum illud quod tu tollere laudibus solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sexcenties HS; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem gloriosissimam; nam in campo Martio saepta tributis comitiis marmorea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu, ut mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices “quid mihi hoc monumentum proderit?” †ad quid id laboramus res Romanas†. non enim te puto de lustro quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege †Coctia† fiant quaerere.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.