Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4] ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre qui, etsi incredibili et singulari calamitate adflictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nostrae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi ac proditi simus iam profecto vides, atque utinam iam ante vidisses neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quem esse nefarium non putarim. me et meorum malorum memoria et metus de fratre in scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna Terentia tibi maximas gratias agit. litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi. data iiii Kal. Iunias Thessalonicae.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.