Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] de Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam tuas legi litteras, †in† hominem ire cupiebam, non me hercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in eo populare quod plebeius factus esset, id amissurus. “quid enim? ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?” quid quaeris? acueram me ad exagitandam hanc eius legationem. quam si ille contemnit, et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.