Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[5] ille autem non simulat sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua de re quom in senatu ageretur, fregi hominem et inconstantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei liciturum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse. “ex Sicilia septimo die Romam; ante tribus horis Roma Interamnam. noctu introisti; idem ante. non est itum obviam; ne tum quidem quom iri maxime debuit.” quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dictorum. itaque iam familiariter cum ipso cavillor ac iocor; quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi. “at ego” inquit “novus patronus instituam; sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat” “noli,” inquam “de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.” non consulare inquies dictum. fateor; sed ego illam odi male consularem. “ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit” neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos †esse in hoc esse† moleste fert.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.