[2] “
antea cum litteris Attici nostri de tua summa
liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse
etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per
litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse.
postea vero quam ipse Atticus ad me venit in
Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret,
cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia voluntatem
et singularem erga se amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius
illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi
Dolabella, studiis in me et officiis quae summa sunt hoc scito
mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut
Atticus intellegeret quantum ego te, quantum tu me amares.
”