previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


et Hirtium aliquid ad te συμπαθῶς de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio.

[2] quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea ἐγγήραμα. nam illa Sili et Drusi non satis οἰκοδεσποτικὰ mihi videntur. quid enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano.

[3] quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. Contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie.

sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteiae Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Fulviniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit.

[4] ego hic duo magna συντάγματα absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: