Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4
Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a.
706
(48)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. Brundisi
xvii K. Quint.
a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] o multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, nec tamen nihil proficis, quin hoc ipso minuis dolorem meum, quod ut minuas tam valde laboras; idque velim ne gravere quam saepissime facere. maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes? nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime consolari poterit; quod nunc quidem video non esse sed, si quid, ex eventis, ut hoc nunc accidit. dicebar debuisse cum Pompeio proficisci. exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehensionem. sed ex omnibus nihil magis tamen desideratur quam quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco urgeor. hic quoque opus est casu, ut aliqui sint ex eis aut, si potest, omnes qui salutem anteponant. nam si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides. dices, “quid illis, si victi erunt?” honestior est plaga. haec me excruciant.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.