Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3
Scr. in Arcano
vii Id. Apr.
a. 705 (49).
CICERO ATTICO salutem
letter 4letter 5letter 6letter 7letter 8
Scr. circa finem m. Apr. a.
705 (49)
.
ANTONIVS TRIB. PL. PRO PR. CICERONI IMP. salutem
Scr. ex itinere xv K. Maias a.
705 (49)
.
CAESAR IMP. salutem D. CICERONI IMP.
letter 9
Scr. Intimili
xv K. Mai.
a. 705 (49). = ad fam. 8.16.
CAELIVS CICERONI salutem
letter 10letter 11letter 12
Scr. in Cumano prid. Non. Mai. a. 705(49).
CICERO ATTICO salutem
letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17letter 18
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo. quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ἐκφώνησις “ ὑπέρευ ” me sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.