previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


etsi munus flagitare, quamvis quis ostenderit, ne populus quidem solet nisi concitatus, tamen ego exspectatione promissi tui moveor ut admoneam te, non ut flagitem. misi autem ad te quattuor admonitores non nimis verecundos ; nosti enim profecto os illius adulescentioris Academiae. ex ea igitur media excitatos misi ; qui metuo ne te forte flagitent ; ego autem mandavi ut rogarent. exspectabam omnino iam diu meque sustinebam, ne ad te prius ipse quid scriberem quam aliquid accepissem, ut possem te remunerari quam simillimo munere ; sed cum tu tardius faceres, id est, ut ego interpretor, diligentius, teneri non potui quin coniunctionem studiorum amorisque nostri quo possem litterarum genere declararem. feci igitur sermonem inter nos habitum in Cumano, cum esset una Pomponius ; tibi dedi partis Antiochinas, quas a te probari intellexisse mihi videbar ; mihi sumpsi Philonis. puto fore ut, cum legeris, mirere nos id locutos esse inter nos, quod numquam locuti sumus ; sed nosti morem dialogorum. [2] posthac autem, mi Varro, quam plurima, si videtur, et de nobis inter nos, sero fortasse ; sed superiorum temporum Fortuna rei p. causam sustineat, haec ipsi praestare debemus. atque utinam quietis temporibus 'atque aliquo, si non bono, at saltem certo statu civitatis haec inter nos studia exercere possemus! quamquam tum quidem vel aliae quaepiam rationes honestas nobis et curas et actiones darent ; nunc autem quid est sine his cur vivere velimus? mihi vero cum his ipsis vix, his autem detractis ne vix quidem. sed haec coram et saepius. migrationem et emptionem feliciter evenire volo tuumque in ea re consilium probo. cura ut valeas.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: