[5] “
senatus consultum, auctoritates. Pr. K. Octobris in aede
Apollinis scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius
L. f. pom. annalis, C. Septimius T. f. qui., C. Lucilius
C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pop. Curio, L. Ateius
L. f. an. Capito, M. Eppius M. f. ter. quod M. Marcellus cos. v.f. de provinciis consularibus, d. e. r. l. c., uti L. Paulus, C. Marcellus coss., cum magistratum inissent, ex K. Mart., quae in suo magistratu futurae essent, de consularibus provinciis ad senatum referrent, neve quid prius ex K. Mart. ad
senatum referrent neve quid coniunctim de ea re referretur a consiliis, utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s.f. s. adducere liceret; si quid de ea re ad populum pl. ve lato opus
esset, uti Ser. Sulpicius, AL Marcellus coss., praetores tr. q. pl., quibus eorum videretur, ad populum pl. ve ferrent; quod si ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad populum pl. ve ferrent C.
”