previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. in Pomptino vi Id. Apr. a. 701 (53).
CICERO TREBATIO S.
accepi a te aliquot epistulas uno tempore, quas tu diversis temporibus dederas. in quibus me cetera delectarunt significabant enim te istam militiam iam firmo animo ferre et esse fortem virum et constantem; quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem. qua re perge, ut coepisti; forti animo istam tolera militiam. multa, mihi crede, adsequere; ego enim renovabo commendationem, sed tempore. sic habeto, non tibi maiori esse curae ut iste tuus a me discessus quam fructuosissimus tibi sit, quam mihi. itaque quoniam vestrae cautiones infirmae sunt, . Graeculam tibi misi cautionem chirographi mei. tu me velim de ratione Gallici belli certiorem facias; ego enim ignavissimo cuique maximam fidem habeo.

[2] sed ut ad epistulas tuas redeam, cetera belle; illud miror: quis solet eodem exemplo pluris dare, qui sua manu scribit? nam quod in palimpsesto, laudo equidem parsimoniam; sed miror quid in illa chartula fuerit quod delere malueris quam non haec scribere nisi forte tuas formulas; non enim puto te meas epistulas delere ut reponas tuas. an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare? iam ista tua culpa est, qui verecundiam tecum extuleris et non hic nobiscum reliqueris.

[3] ego te Balbo, cum ad vos proficiscetur, more Romano commendabo. tu si intervallum longius erit mearum litterarum ne sis admiratus; eram enim afuturus mense Aprili. has litteras scripsi in Pomptino, cum ad villam M. Aemili Philemonis devertissem, ex qua iam audieram fremitum clientium meorum, quos quidem tu mihi conciliasti; nam Ulubris honoris mei causa vim maximam ranunculorum se commosse constabat. cura ut valeas. VI id. April. de Pomptino.

[4] epistulam tuam, quam accepi ab L. Arruntio, conscidi innocentem; nihil enim habebat quod non vel in contione recte legi posset. sed et Arruntius ita te mandasse aiebat et tu adscripseras. verum illud esto; nihil te ad me postea scripsisse demiror, praesertim tam novis rebus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (Frank Frost Abbott, 1909)
load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: