This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] Cum Antipatro Derbete mihi non solum hospitium verum etiam summa familiaritas intercedit. ei te vehementer suscensuisse audivi et moleste tuli. de re nihil possum iudicare, nisi illud mihi persuadeo, te, talem virum, nihil temere so fecisse. A te autem pro vetere nostra necessitudine etiam atque etiam peto ut eius filios, qui in tua potestate sunt, mihi potissimum condones, nisi quid existimas in ea re violari existimationem tuam. quod ego si arbitrarer, num quam te rogarem mihique tua fama multo antiquior esset quam illa necessitudo est ; sed mihi ita persuadeo (potest fieri ut fallar) eam rem laudi tibi potius quam vituperationi fore. quid fieri possit et quid mea causa facere possis (nam quin velis non dubito) velim, si tibi grave non erit, . certiorem me facias.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.