This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] quod superest, quamquam mihi non est dubium quin, cum antea nostra causa, nunc iam etiam tuae constantiae gratia mansurus sis in eadem ista liberalitate, tamen abs te vehementer etiam atque etiam peto ut ea, quae initio ostendisti, deinceps fecisti, ad exitum augeri et cumulari per te velis. id et Lucceio et Pompeio valde gratum fore teque apud eos praeclare positurum confirmo et spondeo. de re p. deque his negotiis cogitationibusque nostris perscripseram ad te diligenter paucis ante diebus easque litteras dederam pueris tuis. vale.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.