This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] peto a te hoc diligentius quam si mea res esset, quo est honestius de amicorum pecunia laborare quam de sua, ut negotium conficiendum cures, ipse suscipias, transigas operamque des, quoad tibi aequum et rectum videbitur, ut quam commodissima condicione libertus Strabonis, qui eius rei causa missus est, negotium conficiat ad nummosque perveniat. id et mihi gratissimum erit et tu ipse L. Titium cognosces amicitia tua dignissimum. quod ut tibi curae sit, ut omnia solent esse quae me velle scis, te vehementer etiam atque etiam rogo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.