Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[90]
“Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?”
“Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.”
“Quid, si haec paria in utroque?”
“Nullum erit certamen, sed quasi sorte aut micando victus alteri cedet alter.”
“Quid? si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?”
“Nefas id quidem est, quin etiam defendat patrem, si arguatur.”
“Non igitur patria praestat omnibus officiis?” [p. 366]
“Immo vero, sed ipsi patriae conducit pios habere cives in parentes.”
“Quid? si tyrannidem occupare, si patriam prodere conabitur pater, silebitne filius?”
“Immo vero obsecrabit patrem, ne id faciat. Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.