Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
Falso; nam eadem utilitatis, quae honestatis, est regula.
Qui hoc non perviderit, [p. 346] ab hoc nulla fraus aberit, nullum facinus. Sic enim cogitans: “Est istuc quidem honestum, verum hoc expedit,” res a natura copulatas audebit errore divellere, qui fons est fraudium, maleficiorum, scelerum omnium.
19. Itaque, si vir bonus habeat hanc vim, ut, si digitis concrepuerit, possit in locupletium testamenta nomen eius inrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret. Homo autem iustus isque, quem sentimus virum bonum, nihil cuiquam, quod in se transferat, detrahet. Hoc qui admiratur, is se, quid sit vir bonus, nescire fateatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.