Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[115]
C. Acilius autem, qui Graece scripsit historiam, plures ait fuisse, qui in castra revertissent eadem [p. 396] fraude, ut iure iurando liberarentur, eosque a censoribus omnibus ignominiis notatos.
Sit iam huius loci finis. Perspicuum est enim ea, quae timido animo, humili, demisso fractoque fiant, quale fuisset Reguli factum, si aut de captivis, quod ipsi opus esse videretur, non quod rei publicae, censuisset aut domi remanere voluisset, non esse utilia, quia sint flagitiosa, foeda, turpia.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.