Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[110]
At non debuit ratum esse, quod erat actum per vim.—Quasi vero forti viro vis possit adhiberi.
Cur igitur ad senatum proficiscebatur, cum praesertim de captivis dissuasurus esset?
Quod maximum in eo est, id reprehenditis. Non enim suo iudicio stetit, sed suscepit causam, ut esset iudicium senatus; cui nisi ipse auctor fuisset, captivi profecto Poenis redditi essent; ita incolumis in patria Regulus restitisset. Quod quia patriae non utile putavit, idcirco sibi honestum et sentire illa et pati credidit.
Nam quod aiunt, quod valde utile sit, id fieri ho- [p. 390] nestum, immo vero esse, non fieri. Est enim nihil utile, quod idem non honestum, nec, quia utile, honestum, sed, quia honestum, utile.
Quare ex multis mirabilibus exemplis haud facile quis dixerit hoc exemplo aut laudabilius aut praestantius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.