Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
At qui opera, id est virtute et industria, benefici et liberales erunt, primum, quo pluribus profuerint, eo plures ad benigne faciendum adiutores habebunt, dein consuetudine beneficentiae paratiores erunt et tamquam exercitatiores ad bene de multis promerendum.
Praeclare in epistula quadam Alexandrum filium Philippus accusat, quod largitione benivolentiam Macedonum consectetur:“Quae te, malum!” inquit, “ratio in istam spem induxit, ut eos tibi fideles putares [p. 224] fore, quos pecunia corrupisses? An tu id agis, ut Macedones non te regem suum, sed ministrum et praebitorem sperent fore?”
Bene “ministrum et praebitorem,” quia sordidum regi, melius etiam, quod largitionem “corruptelam” dixit esse; fit enim deterior, qui accipit, atque ad idem semper exspectandum paratior.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.