Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[113]
Quam multa passus est Ulixes in illo errore diuturno, cum et mulieribus, si Circe et Calypso mulieres appellandae sunt, inserviret et in omni sermone omnibus affabilem et iucundum esse se vellet! domi vero etiam contumelias servorun ancillarumque pertulit, ut ad id aliquando, quod cupiebat, veniret. At Aiax, quo animo traditur, milies oppetere mortem quam illa perpeti maluisset.
Quae contemplantes expendere oportebit, quid [p. 116] quisque habeat sui, eaque moderari nee velle experiri, quam se aliena deceant; id enim maxime quemque decet, quod est cuiusque maxime suum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.