Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[91]
At nec totidem annos vixerunt; anno enim
Procli vita brevior fuit, multumque is fratri rerum
gestarum gloria praestitit. At ego id ipsum quod
vir optimus, Diogenes, Chaldaeis quasi quadam praevaricatione concedit, nego posse intellegi. etenim
cum, ut ipsi dicunt, ortus nascentium luna moderetur,
eaque animadvertant et notent sidera natalicia
Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur,
oculorum fallacissimo sensu iudicant ea, quae ratione
atque animo videre debebant. docet enim ratio
mathematicorum, quam istis notam esse oportebat,
[p. 474]
quanta humilitate luna feratur terram paene contingens, quantum absit a proxima Mercuri stella, multo
autem longius a Veneris, deinde alio intervallo distet a
sole, cuius lumine collustrari putatur. reliqua vero tria
intervalla infinita et inmensa, a sole ad Martis, inde
ad Iovis, ab eo ad Saturni stellam, inde ad caelum
ipsum, quod extremum atque ultimum mundi est.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.