Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[89]
Sed ut ratione utamur omissis testibus, sic isti
disputant qui haec Chaldaeorum natalicia praedicta
defendunt. vim quandam esse, aiunt, signifero in
orbe, qui Graece ζωδιακός dicitur, talem ut eius
orbis una quaeque pars alia alio modo moveat
immutetque caelum, perinde ut quaeque stellae in
his finitimisque partibus sint quoque tempore,
eamque vim varie moveri ab eis sideribus, quae
vocantur errantia; cum autem in eam ipsam partem
orbis venerint, in qua sit ortus eius, qui nascatur,
aut in eam, quae coniunctum aliquid habeat aut consentiens, ea 'triangula' illi et 'quadrata' nominant.
etenim cum tempestatumque1 caeli conversiones
commutationesque tantae fiant accessu stellarum et
recessu, cumque ea vi solis efficiantur, quae videmus,
non veri simile solum, sed etiam verum esse censent
perinde, utcumque temperatus sit aer, ita pueros
[p. 472]
orientis animari atque formari, ex eoque ingenia,
mores, animum, corpus, actionem vitae, casus
cuiusque eventusque fingi.'
”
1 tempore anni tempestatumque Mss.; Dav. om. tempore anni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.