Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[77]
itaque nec amnis transeunt auspicato nec
tripudio auspicantur.1 Ubi ergo avium divinatio?
quae, quoniam ab eis, qui auspicia nulla habent, bella
[p. 458]
administrantur, ad urbanas res retenta videtur, a
bellicis esse sublata.
Nam ex acuminibus quidem, quod totum auspicium militare est, iam M. Marcellus ille quinquiens
consul totum omisit, idem imperator, idem augur
optimus. et quidem ille dicebat, 'si quando rem
agere vellet, ne impediretur auspiciis, lectica operta
facere iter se solere.' Huic simile est, quod nos
augures praecipimus, ne iuge auspicium obveniat ut
iumenta iubeant diiungere.”
1 MSS., Dav., Giese, Moser, have Nam ex acuminibus ... optimus following auspicantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.