Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[76]
36. sed de hoc loco plura in aliis,
nunc hactenus.
Externa enim auguria, quae sunt non tam artificiosa quam superstitiosa, videamus. omnibus
fere avibus utuntur, nos admodum paucis; alia illis
sinistra sunt, alia nostris. solebat ex me Deiotarus
percontari nostri auguri disciplinam, ego ex illo sui.
di immortales! quantum differebat! ut quaedam
essent etiam contraria. atque ille eis semper
utebatur, nos, nisi dum a populo auspicia accepta
habemus, quam multum eis utimur? bellicam rem
administrari maiores nostri nisi auspicato noluerunt;
quam multi anni sunt, cum bella a proconsulibus et
a propraetoribus administrantur, qui auspicia non
habent!”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.