Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[75]
primum vide
ne in eum dixerint qui rogator centuriae fuisset; is
enim erat mortuus; id autem sine divinatione
coniectura poterant dicere. deinde fortasse casu,
qui nullo modo est ex hoc genere tollendus. quid
[p. 456]
enim scire Etrusci haruspices aut de tabernaculo
recte capto aut de pomeri iure potuerunt? equidem
assentior C. Marcello potius quam App. Claudio, qui
ambo mei collegae fuerunt, existimoque ius augurum,
etsi divinationis opinione principio constitutum sit,
tamen postea rei publicae causa conservatum ac
retentum.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.