Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[67]
Atque etiam a te Flaminiana ostenta collecta
sunt: quod ipse et equus eius repente conciderit;
non sane mirabile hoc quidem! quod evelli primi
hastati signum non potuerit; timide fortasse signifer
evellebat, quod fidenter infixerat. nam Dionysi
equus quid attulit admirationis, quod emersit e
flumine quodque habuit apes in iuba? sed quia
brevi tempore regnare coepit, quod acciderat casu,
vim habuit ostenti! ' At Lacedaemoniis in Herculis
fano arma sonuerunt, eiusdemque dei Thebis valvae
clausae subito se aperuerunt, eaque scuta, quae
fuerant sublime fixa, sunt humi inventa.' Horum
cum fieri nihil potuerit sine aliquo motu, quid est,
cur divinitus ea potius quam casu facta esse dicamus?
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.