ferte, viri, et duros animo tolerate labores,”
auguris ut nostri Calchantis fata queamus
scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus.
namque omnes memori portentum mente retentant,
qui non funestis liquerunt lumina fatis.
argolicis primum ut vestita est classibus Aulis,
quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant,
nos circum latices gelidos fumantibus aris,
aurigeris divom placantes numina tauris,
sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai,
vidimus immani specie tortuque draconem
terribilem, Iovis ut pulsu penetrabat ab ara;
qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos
corripuit pullos; quos cum consumeret octo,
nona super tremulo genetrix clangore volabat;
cui ferus immani laniavit viscera morsu.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[63]
30. Nam illud mirarer—si crederem—quod
apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum
[p. 442]
numero belli Troiani annos auguratum; de cuius
coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.